Latin
5.53 to 5.59
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 5.53-59
Unproofread scanNot analysed yet
Et rursus: Non enim possumus quæ vidimus et audivimus non loqui. Postquam autem Ii. . bertate vocis auctoritatem principum pressit, postea per humilitatem cordis de nom circumcidendis gentibus Pauli consilium audivit. Sic enim semetipsum contra adversarios ex auctoritate curabat erigere ut tamen sibimetipsi non crederet in bis quae non recte sentiret; ut ex liberatte formidinis tumentes potestates excederet, ex humilitate fnansuetudinis obedientiam in recto concilio etiam minpribus fratribus exhiberet, et modo per semetipsum aliis, modo et sibimetipsi cum aliis obviaret. In factis icitur Petri quoddam ante nostros oculos auctoritatis el humilitatis exemplum ponitur, ut nihil adversitatis metuentes, resistentes Deo potestates saecuti etiam cum corporis laceratione condemnemus; et in his etiam quae inter fideles positi senserimqs nequaquam nos caeteris praeponamus, nec nostra consijia magis eligentes nobis potius quam aliis credamus.