Latin
Part 2, Book 5, Chapter 7
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 5.7
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. XXVIII, num. 2.) Sciendum est quoniam aut per semetipsum Dominus loquitur, aut per creaturam angelicam ejus ad nos verba formaotur; sed cum per scmetipsum loquitur, sola nobis vis internae aspirationis aperitur. Cum per semetipsum loquitur, de verbo ejus sine verbis ac syllabis cor docetur, quia virtus ejus in intima quadam sublevatione cognoscitur, ad quem mens plena suspenditur, vacua gravatur; pondus enim quoddam est, quod omnem animam quam replet levet. Lumen incorporeum est quod et interiora repleat, et repleta exterius circumscribat; sine strepitu sermo est qui et auditum aperit et habere sonitum nescit. Quod enim et adventu sancti Spiritus scriptum est: Factus est reponte de cœlo sonus tanquam advenientis spiritus vehementis, et replevit totam domum, ubi erant sedentes; et apparuerunt illis dispertitæ linguce tanquam ignis, seditque supra singulos eorum; per ignem quidem Dominus apparuit, sed per semetipsum locutionem interius fecit. Et neque ignis Deus, neque ille sonitus fuit, sed per hoc quod exterius exhibuit expressit hoc quod interius gessit. Quia enim discipulos et zelo succensos et verbo eruditos intus reddidit, foris linguas igneas ostendit. In significatione igitur admota sunt elementa, ut ignem et sonitum sentirent corpora, igne vero invisibili et voce sine sonitu docerentur corda. Foris ergo fuit ignis qui apparuit, sed intus qui scientiam dedit. Et cum reginae Candacis eunuchus currui præsidens iter carperet, et Laiam in manibus, non intelligens haberet, in corde nimirum Philippo Spiritus dixerat: Adjunge te ad currum (Act. VIII, 23). Et cum ad evocandum Petrum timentes Dominum milites Cornelius dimisisset, in mente procul dubio a Spiritu Petrus audivit: Ecce viri tres quærunt te. Surge itaque, et descende, et vade cum eis (Act. x, 19). Spiritum enim Dei quasi quaedam nobis verba dicere est occulta vi ea quae agenda sunt intimare, et cor hominis ignarum non adhibito strepitu et tarditate sermonis peritum repente de absconditis reddere.