Latin
5.8.1 to 5.8.24
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 5.8.1-24
Unproofread scanNot analysed yet
(Homil. 30. in Evang. ,II. 4, 5, 6; homil. 26. in Evang. n. 3.) Audistis, fratres, quia Spiritus sanctus super discipulos in igneis linguis apparuit, omniumque linguarum scientiam dedit, quid scilicet hoc miraculo designans nisi quod sancta Ecclesia eodem Spiritu repleta, omnium gentium erat voce locutura. Qui vero contra Deum turrim ædificare conati sunt, communionem unius linguae perdiderunt. In his autem qui Deum humiliter metuebant linguæ omnes unitae sunt. Hic ergo humilitas meruit virtutem, i! -lic superbia confusionem. Sed quaerendum nobis est cur Spiritus sanctus Patri et Filio coœternus, in igne apparuit, cur in igne simul et linguis, cur aliquando in columba, aliquando vero in igne monstratur, cur super unigenitum Filium apparuit in columbae specie, et super discipulos in igne, ita ut neque super Dominum veniret in igne, neque super discipulos monstraretur in columba? Per quatuor itaque haec quae proposuimus solvendo redeamus. Patri namque et Filio coæternus Spiritus in igne monstratur, quia incorporeus et ineffabilis atque invisibilis ignis est Deus, quoniam attestante Paulo: Deus noster ignis consumens est (Hebr. XII, 29). Deus quippe ignis dicitur, quia per hunc peccatorum rubigo consumitur. De hoc igne Veritas dicit: Ignem vcnimitterein terram, et quid volo nisi ut ardeat (Luc. XII, 49)? Terra enim vocata sunt corda terrena, quae dum semper infimas in se cogitationes congerunt, a malignis spiritibus conculcantur. Sed ignem Dominus in terram mittit, cum afflatu sancti Spiritus corda carnalium inflammat. Terra itaque accidentur,cumcorcarnale, in suis pravis voluptatibus frigidum, relinquit concupiscentias praesentis saeculi, et ardet per amorem Dei. Bene ergo in igne apparuit Spiritus,qui ab omni corde quod replet torporem frigoris excutit, et hoc in desiderio suas æternitatis accendit. In igneis autem linguis monstratus est, quia idem Spiritus coaeternus est Filio, et habet cognationem maximam lingua cum Verbo.