Latin
5.8.82 to 5.8.87
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 5.8.82-87
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc est quod idem Spiritus sanctus secundo legitur discipulis datus, prius a Domino in terra degente, postmo lum a Domino cœlo præsidente. In terra datus quippe, ut diligatir proximus, e cœlo vero ut diligatur Deus. Sed cur prius in terra, postmo lum e calo, nisi quod patenter datur intelligi q na juxta Joannis vocem: Quia fratrem non diligit quem videt, Deum quem non vidit, quomodo potest diligere (I Joan. iv, 20)? Diligamusergo proximum, tratres; amemus cum qui juxta nos est, ut pervenire valeamus ad amorem illius qui super nos est.