Latin
Part 2, Book 5, Chapter 9
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 5.9
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. a, Job, lib. XXIII, num. 20.) Cum discipuli Domini loquerentur variis linguis, quidam de Judæis irridentos dicebant: Quia musto pleni sunt isti. In musto sancti Spiritus fervor accipilur,de quo in Evangelio Dominus dicit: Vinum novum mittunt in utres novos. Ex quo dum repente replerentur apostoli, dum linguis omnibus loquerentur, a Judæis nescientibus, sed tamen vere attestantibus, dictum est: Hi musto pleni sunt (Matth. IX, 17).