Latin
Part 2, Book 6, CAP. i!. — Quicunque totam legem servaierit, offendat autem in uno, factus est …
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6-11
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. XIX, num. 32.) Vestimento cum vestimur, ex omni parte circumdamur. Hio ergo ex omni justitia sicut vestimento se bene vestit, qui se undique bono opere protegit, dt nullam partem actionis suae peocato nudam relinquit. Nam qui in aliis actionibus justus est, in aliis injustus, quasi hoc latus cooperuit, illud nudavit; heo iam bona sunt opera quae subortis aliis pravis operibus in quinantur. Hinc enim per Salomonem dicitur: Qui in uno offenderit, multa bona perdet (Eccles. IX, 18). Hinc Jacobus dicit: Quicunque totam legem servave-,rit, rit, offendat autem in uno, factus est omnium reus. Quam videlicet sententiam suam ipse diligenter exposuit, cum subjunxit: Qui enim dixit: Non mœchaberis, dixit: Non occides. Quod si non mæchaberis, occidas autem, factus es transgressor legis. Cordis igitur oculis circumquaque porrectis undique nobis exhibenda custodia est, ne mercedem quam per has actiones colligimus per alias amittamus, quia bona prodesse nequeunt si non caventur mala quae subripiunt.