Latin
Part 2, Book 6, Chapter 1
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.1-13
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. XII, num. 38.) Omnes sancti per naturam in semelipsis habent mutabilitatem propriam, sed dum immutabilitati studiose semper inhaerere desiderant, inhaerendo agunt ut immutabiles Rant. Cu. nque ad hanc affectu toto se tenent, quandoque accipiunt ut, super semetipsos ducti, vincant hoc quod in semetipsis mutabiles exstiterunt. Quid enim mutabilitas nisi mors quaedam est, quæ dUm rem quamlibet in aliud ira nutat, quasi occidit quod fuerat ut incipiat esse quod non erat? Et de aUctOre omnium scriptum est: Qui solus habet immutabilitatem (/Tim. vi, 16): quia videlicet in semetipso solus est immutabilis, de quo per Jacobum dicitur: Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum: apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio. Ipsa enim mutabilitas umbra est, quæ quasi obscuraret lucem. si hanc per aliquas Vicissitudines permutaret. Sed quia in DeO mUtabilitas non venit, nulla ejus lumen umbra vicissitudinis intercidit.