Latin
Part 2, Book 6, CAP. VI'I — Quicunque voluerit amicus esse sæculi hujus, inimicus Dei constitui…
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6-12
Unproofread scanNot analysed yet
(Homil. 1, in Evang. ,n. 3, 5, et homil. 37, in Evang. ,n. 10.) Qui Deum diligunt ex mundi percussionibus et ex ejus fine gaudere debent atque hilarescere, quia videlicet eum quem amant mox inveniunt, dum transit is quem nOli amaverunt. Absit enim ut fidelis quisque qui Deum videre desiderat de mundi percussionibus lugeat, quem finiri eisdem suis percussionibus non ignorat. Qui ergo appropinquante mundi fine non gaudet, amicum se illius esse testatur, et per hoc inimicus Dei esse convincitur. Optandum est autem amicis Dei citius de hoc mundo pergere, et ad gaudia coelestis patriae quam diligunt breviore via pervenire. Quibus enim malis non mundus urgetur? Quae nos tristitia, quae adversitas non angustat? Quid est vita mortalis, nisi via? Et quale sit, fratres mei, perpendite, in labore viae lassescere, et tandem eamden viam nolle finiri? Calcari, fratres, mundus debet ac despici. qui in annis prioribus velut in juventute viguit, ad propagandam humani generis prolem robustus fuit, salute corporum viridis, opulentia rerum pinguis. At nunc ipsa sua senectute deprimitur, et quasi ad vicinam mortem molestiis crescentibus urgetur. Nobile ergo, fratres mei, diligere quem videtis diu stare non posse: praecepta apostolica in animo ponite, quibus nos admonet, dicens: Nolite diligere mundum, neque ea quæ in mundo sunt; quia si quis diligit mundum, non est charitas Patris in eo (I Joan. II, 15, 16). Retinquat igitur omnia qui potest; qui autem relinquere omnia non potest, lavet lacrymis maculas peccatorum, eleemosynis tergat, sacris hostiis expiet. Singulariter namque ad absolutionem nostram oblata cum lacrymis, et benignitate menti, sacri altaris hostia suffragatur, quoniam is qui in se surgensa mortuis, jamnon moritur, adhuc per hanc in suo mysterio pro nobis iterum patitur. Nam quoties hostiam ei suae passionis offerimus, toties nobis ad absolutionem nostram passionem illius reparamus. Noliteergo, fratres mei, possidere per desiderium quae adhuc minime reliquistis perusum. Spem in solo Redemptore figite, ad æternam patriam mente transite. Si enim in hoc mundo uihil amando possidetis, etiam possidendo cuncta reliquistis.