Latin
Part 2, Book 6, Chapter 7
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.7-10
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. VII, n. 45.) Sancti viri, quia brevitatem hujus vitae indesinenter aspiciunt, quasi quotidie morientes vivunt; et tanto se solidius mansuris præparant, quanto et nulla esse transitoria semper ex fine pensant. Hinc quippe Psalmista veloci cursu fugere vitam peccatoris aspiciens, ait: Pusillum adhuc, et non erit peccator (Psal. XXXVI, 10). Hunc iterum dicit: Homo sicut fenum dies ejus (Psal. CII, 17). Hinc Isaias ait: Omnis caro fenum, et gloria ejus sicut flos feni (Isa. XL, 6). Hinc mentes praesumentium Jacobus corripit, dicens: Quæ est vita nostra? Vapor est ad modicum parens. Immensum quippe est quod sine termino sequitur, et parvum est quidquid finitur. Longum nobis videri non debet quod cursu ad occasura sui temporis tendit ut non sit, qnod dum per momenta ducitur, ipsa hoc moinenta sua quae differunt impellunt, et unde teneri cernitur inde arguitur ne teneatur.