Latin
Part 2, Book 6, fortitudinem, et honorem, et gloriam, et benedictionem (Apoc. V, 11)
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6-16
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. n, num. 8 et 10.) aliter loquitur Deus ad angelos, et aliter angeli ad Deum. Deus Angelis loquitur, cum eis voluntas ejus intima vivendo manifestatur. Angeli autem loquuntur Domino, cum per hoc quod super semetipsos respiciunt in motum admirationis surgunt, loquuntur ad Deum, sicut per Joannem dicitur: Dignus est agnus, qui occisus est, accipere virtutem, et divinitatem, et sapientiam. Vox namque angelorum estin laude Conditons ipsa admiratto intimae contemplationis: virtutis divinæ miracula obstupuisse dixisse est quoniam excitatus cum reverentia motus cordis magnus est ad aures incircumscripti spiritus clamor vocis. Quae vox se quasi per distincta verba explicat, dum sese per innumeros modos admirationis format.