Latin
Part 2, Book 6, Chapter 24
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.24-4
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. II, num. 11.) Aliter Deus ad animas sanctorum, aliter animæ sanctorum loquuntur ad Deum. Quid est enim animas vindictæ petitionem dicere, nisi diem extremi judicii et resurrectionem exstinctorum corporum desiderare? Nagnus quippe clamor earum magnum est desiderium. Tanto enim quisque minus clamat. quanto minus desiderat; et tanto majorem vocem in aures incircumscripti spritus exprimit, quanto se in ejus desiderium plenius fundit. Animsrum igitur verba ipsa sunt desideria. Nam si desiderium sermo non esset, Propheta non diceret: Desiderium cordis eorum audivit auris tua (Psal. IX, 11): sed cum aliter moveri soleat mens quæ petit, aliter quae petitur, et sanctorum animae in interni secreti sinu Deo inhaereant, ut inhærendo requie cant, quomodo dicuntur petere quas ab interna voluntate constat nullatenus discrepare? Quomodo dicuntur vindiclam desiderare quas et voluutatem Dei certum est et ea quæ futura sunt non ignorare? Sed in ipso positae, ab ipso aliquid petere dicuntur, non quod quidquam desiderent quod ab ejus quem cernunt volunlate discordat, sed quo Deo mente ardentius inhaerent, eo etiam de ipso accipiunt ut ab ipso petant quod eum facere velle noverunt. De ipso ergo bibunt quod ab ipso sitiunt, et modo nobis adhuc incomprehensibili in hoc quod petendo esuriunt præsciendo satiantur. Discordarent igitur a voluntate Conditoris, si quae vident eum vellenonpelerent, eique minus inhaererent, si volentem dare desiderio pigriori pulsarent.