Latin
Part 2, Book 6, Chapter 1
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.1-11
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. v, num. 55.) Sancti viri ab hujus mundi inquieta concupiscentia se penitus subtrahunt, ac terrenarum actionum strepitum deserunt, et per quietis studium ab exterioribus operibus cessantes, interna penetrare satagunt. Neque enim ad interna contemplanda perducuntur, nisi ab his quae exterius implicant studiose subtrahantur. Hinc est enim quod per semetipsam Veritas dicat: Nemo potest duobus dominis servire (Matth. vi, 24). Hinc Paulus ait: Nemo militans Deo, implicat se negotiis sæcularibus, ut ei placeat cui se probavit. Hinc per Prophetam Dominus admonet, dicens: Vacate et videte, quoniam ego sum Deus (Psal. XLV, 11). Nequaquam enim interna notitia conspicitur, nisi ab externa implicatione cessetur, et mens nostra nullo modo ad vim intimae contemplationis rapitur, nisi studiose prius a terrenorum desideriorum tumultu sopiatur.