Latin
Part 2, Book 6, Chapter 13
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.13-3
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. XVIII, num. 39.) Quicunque ad veræ prædicationis verba se praeparat, necesse est ut causarum origines a sacris paginis sumat, ut omne quod loquitur in eo suae locutionis ædificium firmet. Sæpe enim haeretici, dum sua perversa student astruere, proferunt ea quæ profecto in sacrorum librorum paginis non tenentur. Unde et discipulum suum praedicator admonet, dicens: 0 Timothee, depositum custodi, devitans profanas vocum novitates. Dum enim laudari hæretici tanquam de excellenti ingenio cupiunt, quasi nova quaedam proferunt, quae in Patrum antiquorum libris veteribus non tenentur. Sicque fit ut dum videri sapientes desiderant miseris auditoribus suis stultitiæ semina spargant.