Latin
Part 2, Book 6, Chapter 1
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.1-15
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. XVIII, num. 71.) Homines justi quamvis in hac vita ex magna justitiæ claritate repleudeaut, nequaquam tamen ad purum sordibus peccatorum carent, Joanne apostolo attestante, quidicit: Si dixerimus quia peccatumnon habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est. Affirmat id quoque Jacobus qui astruit,dicens: In multis enim offendimus omnes (Jocob. in, 2). Propheta enim deprecatur, dicens: Non intres in judicium cum servo tuo, quia non juslificabitur in conspectu tuo omnis vivens (Psal. CXLI, 2). Homines enim justi quandiu in hac carne corruptibili mortaliter vivunt, justi quidem esse possunt, sed contagio culpae omnino carere non possunt: Quia corpus quod corrumpitur, aggravat animam: et deprimit terrena inhabitatio sensum cogitantem (Sap. IX, i5).