Latin
Part 2, Book 6, Chapter 2
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.2-12
Unproofread scanNot analysed yet
(Lib. I. in Ezech. ,homil. 7, num. 24.) Necesse est ut nos qui parvuli adhuc sumus, perfectorum semper et virtutes et lacrymasante nostræ mentis oculos ponamus. Imitemur quae in illis aspicimus, ut dum coeperimus per incrementa crescere, possimusab illo districto examine mala quae fecimus velare. In assiduis enim fletibus, in quotidiana nostra poenitentia habemus Sacerdotem in coelis, qui interpellat pro nobis, de quo etiam per Joannem dicitur: Si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem Jesum Christum: et ipse est propitiatio pro peccatis nostris (II Joan. II). Ecce exsultat animus, cum advocati nostri potentiam audimus, sed exsultationem nostram iterum remordet timor, quia ipse qui nobis advocatasestdicitur justus. Nos enim justitiae causas habemus, justus vero advocatus injustas causas nullomodo suscipit, nec verba dare pro injustitia contentit. Quid igitur agimus, charissimi fratres mei? Sed ecce occurrit animo quid agamus: mala quIr fecimus, et de- I fleamus, etaccusemus. Scriptum est: Justus in principiu accusator est sui (Prov. XVIII, 17). Quilibet etenim peccator conversus in fletibus jam esse justus inchoat cum cœperit accusare quod fecit. Cur enim iustus non sit qui contra suam injustitiam jam per lacrymas sævit? Justus igitur ad vocatus noster justos non defendet in judicio, quia nosmetipsos et cognoscimus et accusamus injustos. Non ergo in fletibus, non in nostris acUbus, sed in advocati nostri allegatione confidamus.