Latin
Part 2, Book 6, Chapter 1
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.1-16
Unproofread scanNot analysed yet
(Homil. 20, in Evang. ,n. 12.) Sæculares viri intra sanctam Ecclesiam quamvis spiritualium virtutum dona non habent, dum tamen sanctos viros donis spiritualibus plenos sua largitate sustentant, in spiritualibus eorum donis cooperatores tiunt; hoc ante Dei oculos exhibentes, quod adjuvant. Hinc est enim quod de quibusdam peregrinantibus fratribus, Gaio per ioannem dicitur: Pro nomine enim Christi profecti sunt, nihil accipientes agentilibus. Nos ergo debemus suscipere eiusmodi, ut cooperatores simus veritatis. Qui enim spiritualia dona habentibus, temporalia subsidia tribut, in ipsis donis spiritualibus cooperator existit. Nam cum pauci sunt qui spiritualia dona percipiunt, et multi qui rebus temporalibus abundant. per hoc se divites pauperum virtutibus inserunt quo eisdem sunctis pauperibus de suis divitis solatiantur.