Latin
Part 2, Book 6, Chapter 12
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.12-7
Unproofread scanNot analysed yet
(In exp. B. Job, I xvi, num. 82; lib. n, in Ezech. ,hom. 9, num. 3.) Peccatum illud usque ad inferos ducit quod ante finem vitæ præsentia per correptionem et pœnitentiam non emendatur; de quo videlicet peccato per Joannem dicitur: Est peccatum ad mortem, non pro illo dico, ut roget quis. Peccatum namquo ad mortem et peccatum usque ad mortem; quia scilicet peccatum quod hic non corrigitur, ejus venia frustra postulatur. Hoc autem inter peccatum et delictum distat, quod peccatum est mala faoere, delictum vero bona derelinquere qua summopero sunt tenenda. Vel certe peccatum est in opere, delictum in cogitatione.