Latin
Part 2, Book 6, Chapter 1
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
(Regul. Pastor. part. II, c. 8.) Sciendum est quod non oportet ut recto res boni placere hominibus appetant, sed ut aestimationis suae dulcedine proximos in affectum veritatis trahant; non ut se amari desiderent, sed ut dilectionem suam quasi quamdam viam faciant per quam corda audientium ad amorem Conditoris introducant. Difficile quippe est ut quantumlibet recta denuntians praedicator qui non diligitur libenter audiatur. Debet ergo qui praeest studere se diligi, quatenus possit audiri; et tamen eorum amorem pro semelipso non quaerere, ne inveniatur ei cui servire per officium cernitur occulta cogitationis tyrannide resultare. Quod bene Paulus insinuat, cum sui nobis studii occulta maniiestat, dicens: Sicut et ego per omnia omnibus placeo (I Cor. X,. Qui tamen rursus dicit: Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem. Placet ergo Paulus, et non placet; quoniam in eo quod placere appetit, non se sed per se hominibus placere veritatem quaerit.