Latin
Part 2, Book 6, Chapter 29
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.29-3
Unproofread scanNot analysed yet
(Lib. i, in Ezech. ,homil. 9, n. 19, 20.) Justi et perfecti nunquam bona sua detegunt, nisi eos aut proximorum utilitas, aut certe nimia necessitas cogat. Unde Paulus quoque apostolus multa de se fortia pro discipulorum suorum aedificatione narravit, sed haec narrando minime deliquit, quoniam a veritatis tramite et attestatione certa et corde humili non recessit. Qui vero necessitate cogente vera de se bona loquitur, tanto magis humilitati jungitur, quanto et veritati sociatur. An idem Paulus non fuit, quando veritatis aemulatione contra falsos apostolos tot de se discipulis fortia gesta narravit? Cui nimirum veritati inimicus existeret, si abseondendo virtutes proprias prædicatores errorum prævalere permisisset. Unde etiam cum virtutes suas Corinthiis enumerasset, adjunxit: Factus sum insipiens: vos me coegistis. Fit autem aliquando ut, necessitate compulsi, in bonis quae de se referunt non aliorum utilitatem sed suam requirant, sicut beatus Job facta sua enumerat, dicens: Oculus fui cæco, et pes claudo. Pater eram pauperum, et causam quam nesciebam diligentissime investigabam (Job, xxix, 15); et multa aliæ quae sæpe egisse se commemorat. Sed quia in vulnere doloris positus, ab amicis increpantibus impie egisse, et violentus proximis atque oppressor pauperum fuisse dicebatur, vir sanctus inter tlagella Dei et humanae increpationis verba deprehensus, mentem suam graviter concuti atque ad desperationis foveam conspexit impelli: qui jamjamque cadere poterat, nisi ad memonam sua bene acta revocasset, ut ad spem animi reduceretur, ne oppressus verbis et vulneribus indesperatione periret. Quod ergo sua bona enumerat, non innotescere aliis quasi ex laude desiderat, sed ad spem animum reformat. Justi itaque cum virtutes suas quas habent infirmis loquuntur, reprehensibiles non sunt, quia per vitam suam quam referunt aliorum animas ad vitam quaerunt.