Latin
Part 2, Book 6, Chapter 1
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.1-7
Unproofread scanNot analysed yet
(Mixtim ex hom. 14, in Evang. ,n. 7 seq. ,ac lib. in Ezecb. ,hom. 8, a. 20.) Dominationes, principatus, ac potestates jam ad Ephesios loquens Paulus apostolns descripserat, sed ea quoque Colossensibus dicturus præmisit thronos. Illae ergo virtutes angelicæ throni vocatæ sunt quae ipsos quoque angelos dignitate loci superioris excedunt. Nam cum angeli nuntii dicantur, et angeli sæpe ad annuntianda quaedam hominibus veniant, throni missi ad ministe rium nuntii nusquam leguntur, quoniam eis longe sublimius. Creator omnium praesidet. Unde Paulus apostolus ordines agminum quos ad tertium cœlum yaptus viderat, describ ns, ait: Sive throni, sivi dominationes, sive principatus, sive potestates. Thronos igitur ante eos angelorum ordines dixit, quibusillos prælatos esse cognovit. Throni itajue illa agmina sunt vocata, quibus ad exercendum judicium semper omnipotens Deus praesidet. Quia enim thronos eloquio Latino sedes dicimus, throni Dei dicti sunt ii qui tanta divinitatis gratia replentur, ut in eis Dominus sedeat et per eos sua judicia decernat. Unde et per Psalmistam dicitur: Sedes super thronum, qui judicas æquitatem (Psal. IX, 5). Plerumque autem ipsi beatorum spirituum ordines vicinorum sibi ordinum vocabula sortiuntur. Thronos enim, scilicet sedes Ddi, specialem beatorum spirituum ordinem diximus, et tamen per Psalmistam dicitur: Qui sedes super cherubim, appare (Psal. LXX, 2): quia videlicet dum in ipsis distinctionibus agminum cherubim thronis superjunguntur, sedere etiam super cherubim Dominus ex vicini agminis aequalitate perhibetur. Sciendum est autem quod sunt nonnulli homines qui dum sibimetipsis vigilanti cura dominantur, dum intentione sollicita se discntiunt, divino timori semper inhaerentes, hoc in munere virtutis accipiuqt ut judicare recte et alios possint. Quorum profecto mentibus dum divina contemplatio praesto est, in his velut in throno suo Dominus praesidens, aliorum facta examinat, et cuncta mirabiliter de sua sede dispensat. Quid igitur isti nisi throni sui Conditoris sunt, vel quo nisi ad supernarum sedium numeros ascribuntur, per quos dum sancta Ecclesia regitur, plerumque de quibusdam suis infirmis actibus etiam electi judicantur?