Latin
Part 2, Book 6, Chapter 11
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.11-5
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. XIX, num. 22.) Sanctis prædicatoribus debita ab audientibus stipendia debentconferri, et quos fatigat injunctus laborpraedic8tionis exhibita a discipulis pinguedo boni foveat operis: non quod praedicent ut alantur, sed ideo alantur ut prædicent, id est ut prædicare subsistant. Non intentionem sumendi victus transeat actio praedicationis, sed ut ad utilitatem prædicationis deserviant ministeria sustentationis. Unde ergo a bonis praedicatoribus non causa victus praedicatio impenditur, sed causa praedicationis ab eis victus accipitur: et quotidies praedicantibus necessaria conferuntur ab audientibus, nonsolentdererum munere. sed de conferentium gaudere mercede. Unde per Paulum dicitur: Non quæro datum, sed quærofructum. Datum quippe est res ipsa quae impenditur, fructus vero dali est si benigna mente futurae studio mercedis aliquid impendatur. Ergo datum accipimus in re, fructum in corde. Et quia discipulorum suorum Apostolus mercede potius quam munere pascebatur, nequaquam datum, sed fructum se quaerere fatebatur. Unde et subdidit protinus, dicens: Habeo autem omnia, et abundo (Philip. iv, 18). Praedicatores igitur sancti ipsa praedicatione fatigati, auditorum suorum bonis operibus debent foveri, sicut ille faciebat qui audiebat: Viscera sanctorum requieverunt perte, frater (Philem. VII); bicopere bono fotus fueratqui in catena religatus dicebat: Dei misericordiam Dominus Onesiphori domui, qui sæpe me refrigeravit, et catenam meam non erubuit (I Tim. II, 16).