Latin
6.1.1 to 6.1.38
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.1.1-38
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. xxvi, num. 28, lib. i, in Ezech. ,hom. 11, num. ii, et in expos. B. Job, lib. xxv, n. 22; lib. XVI num. 71; lib. xxv, num. ii, 23; lib. 1, in Ezech. ,hom. ii, num. 25.) Si vigilanter intenditur ut et mentis humilitas et carnis castimonia teneatur, cito agnoscimus quia alterum custoditur ex altero. Nam multis saepe superbia luxuriae seminarium fuit, quia dum eos spiritus quam in altum erexit, quasi caro in infimis mersit. Hi enim prius secreto elevantur, sed postmodum publice corruunt, quia dum occultis intumescunt motibus cordibus,apertis cadunt lapsibus corporis. Sic sic elati justa fuerant retributione feriendi, ut quia superbiendo se praeferunt hominibus, luxuriando usque ad jumentorum similitudinem devolvantur. Homo quippe cum in honore esset, non intellexit: comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis (Psal. xLviii, 13). Jumenta sunt qui usu vitae camalis ima petunt. Qui enim carne labitur jumentorum appetitu prostemitur, quasi scientiae igitur illos in altum superbia sublevaverat de quibus Paulus dicebat: Quia cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratia, egerunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis. Quomodo vero in jumentomm, aut plus. quam in jumentorum voluptatem ceciderint subdidit. dicens: propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum, in immunditiam: ut contumeliis afficiant corpora sua in semetipsis (Vers. 24). Ecce ultra appetitum lapsi sunt jumeutorum, et caro mersit quos superba scientia sublevavit; atque inde sub se pro trati sunt unde super se ire videbantur. Carandum itaque est, et omni custodia mens a superbiae tumore servanda. Intus enim videt Deus quod mentem elevat, et idcirco foris permittit invalescere quod deponat: intus prius extollitur quod foris po3tmodum luxuriae corruptione feriatur. Occultam videlicet culpam aperta percutio sequitur, ut malis exterioribus interiora puniantur, et cor publice corruat quod latenter tumebat.