Latin
6.1.39 to 6.1.51
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.1.39-51
Unproofread scanNot analysed yet
Proinde per custodiam humilitatis servanda est munditia castitatis; si enim pie spiritus sub Deo premitur, caro illicite super spirituum non levatur. In praedictis autem verbis Apostoli, considerandum nobis est quia peccatam quod per poenitentiam citius non deletur aut peccatum est causa peccati, aut peccatum est pœna peccati, aut peccatum simul et causa et poena peccai. Omne enim quod prius committitur peccatum est; sed si citius poenitendo non tergitur, justo judicio omnipotens Deus obligatam peccatis mentem etiam in culpam alteram permittit cadere, ut quae flendo et corrigendo noluit mundare quod fecit, peccatam incipiat peccato cumulare. Peccatum ergoqood pœnitentiæ lamento non diluitur peccatum simul est causa peccati, quoniam ex illo oritur unde adhuc peccatoris animus altius obligetur. Peccatum vero quod ex peccato sequitua, peccatum simul est et poena peccati, quia excrescente caecitate, ex relsibutione pi ioris culpæ generatur, ut quasi jam quaedam sint in peccatore supplicia ipsa incrementa vitiorum. Fit vero nonnunquam ut unum idemque peccatum et peccatum sit et poena peccati simul et causa peccatl. Ponamus enim ante oculos quempiam rem proximi concupiscere quam quia aperle non valuit, furto diripuit, sed in furti accusatione positus, sehancdiripuisse jurejurando denegavit. Huic ergo concupiscentia peccatum fuit et causa peccati, quia per eam venit ad rapinam; ; ipsum vero furtum, quo rem concupitam diripiut. et peccatum ei factum est et pœna peccati, quia ex retributione jam non repulsae concupiscentiae factum est ut veniret ad furtum, et culpa cordis excresceret in opere et ultione cæcitatis. Sed quia furtum perjurio tegere curavit, ex peccato rursum peccatum genuit: furtum ergo quod ex concupiscentia processit, et perjurium pertulit, peccatum et pœna peccati factum est culpae praecedenti, peccatum et causa peccati culpae subsequenti, quia de illa natum, hanc genuit.