Latin
6.1.1 to 6.1.20
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.1.1-2-20
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. XXIV, num. 41, et maxime lib. i, Ezech. ,homil. 11, n. 17, i8, 19.) Verecundae mentes, si quas fortasse culpas admisserint, leniter arguendae sunt, quia si asperiusincrepentur, frangunturpotius quam erudiant. Praedicatores itaque justi curn aliquos corrigunt, si in eis ex parte alia fortasse aliquid bonae operationis potuerint invenire, ad cadem objurgationis verba cum magna dispensatione debent descendere. Qeod bene in egregio praedicatore beato Paulo discimus, qui cum Corinthios cognosceret pro amore personarum in schismate divisos, eorum verecundiae consulens, locutionem suam eis a gratiarum actione et laudibus coepit dicens: Gratias ago Deo meo semper pro vobis, in gratia Dei quæ data est vobis in Christo Jesu: quia in omnibus divites facti estis in illo. Multum profecto laudabat, quos in Christo divites in omnibus dicebat. Ecce adhuc blandimenta multiplicat, dicens: In omni verbo et in omni scientia, sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis (Vers. 5). Testimonium Christi confirmatum est in vobis dixit, ac si opere peregissent quod doctrina didicerant. Et mox in laudis consummatione subjunxit: Ita ut nihil vobis desit in ulla gratia, exspectantibus revelationem Domini nostri Jesu Chrisii( Vers, -7). Quaeso te, Paule, si jam nihil deest, cureis scribendo fatigaris? cur in longinquo positus loqueris? Pensemus ergo, fratres charissimi, quantum laudat. Ecce ets gratiam Dei datam asserit, factos divites in omnibus dicit; in omni verbo et in omni scientia Christi testimonium, id est quod de semetipso moriendo et resurgendo testatus est, in eorum vita confirmatum esse perhibet, et nihil eis deesse inulla gratia testatur. Quis, rogo, credat quia paulo post eos corripiat quos ita laudat? Nam post caetera subjungit: Obsecro autem vos, fratres, per nomen Domini nostri Jesu christi, ut idipsum dicatis omnes, et nonsint in vobis schismata (1I Cor.