Latin
6.1.21 to 6.1.38
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.1.21-38
Unproofread scanNot analysed yet
I, 10) Quod enim potuit tam perfectis tamque laudabilibus schisma subrepere? Significatum est enim mihi de vobis fratres mei, ab iis qui sunt Chloes, quia contentione suntinter vos (Vers. 11). De quibus contenlionibus paulo post subdidit dicens: Cum enim inter vos sit zelus et contentio,nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis (/Cor. III, 3)? Sequitur: Hoc autem dico quod unusquisque vestrum dicit: Ego quidem sum Pauli, ego autem Apollo, ego vero Cephæ, eo autem Christi (I Cor. i, 12). Ecce quos in omni verbo et in omni scientia laudaverat, quibus nil deesse in ulla gratia dixerat, paulisper loquens ad increpandum lcniter veniens, divisos erga seipsos reprehendit, et quorum prius salutem narraverat postmodum vulnera patefecil. Peritus enim medicus vulnus secandum videns, sedaegrum timidumesseconspiciens, diu palpavit et subito percussit. Prius blanda manu laudes posuit, et postmodum ferrum increpationis fixit. Nisi enim vere cundæmentes fuerint palpando reprehensae, ita ut ex aliis rebus audiant quod in consolatione sumant, per increpalionem protinus ad desperationem cadunt. Sed nunquid mentitus est Paulus, ut priusnil deesse in omni gratia diceret quibus postmodum dicturus erat unitatem deesse? Absit hoc ut quis de illo talia vel desipiens credat; sed quia erant inter Corinthios quidam omni gratia repleti, et erant quidam in personarum favoribus excisi, coepita laudibus per. . fectorum, ut modesta invectione ad reprehensionem pertingeret infirmorum, et in hoc quoque ad medicinam cordis a medicina corporis usum trahens. Nam cum feriendum vulnus medicusaspicit, prius ea membra quæ eisca vulnus sana suns palpat, ut post ad ea quae vulnerata sunt leniter palpando perveniat. Cum ergo Paulus perfectos in Corinthiis laudavit, sana membra juxta vulnus tetigit; cum vero infirmos de divisione reprehendit, vulnus in corpore percussit.