Latin
6.1.52 to 6.1.68
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.1.52-68
Unproofread scanNot analysed yet
Quod bene Paulus apostolus de quibusdam, Deum intelligentibus sed non honorantibus insinuat, dicens: Cumcognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis. Ecce est peccatum et causa peccati, ex qua quid sequatur abjungit: Et obscuratumest insipiens cor eorum; dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt: et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedum, et serpentium (Vers. i! et 23). Ecce est peccatum et poena peccati; sed peccatum solummodo et poena peccati esset, si non adhuc ex peccato et aliud sequeretur; nam post infidelitatem eomm subditur: Propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum in immunditiam, ut contumeliis afficiant corpora sua in semetipsis (Vers. 24). Quia igitur cognoscentes Deum, non sicut Deum glorificaverunt, ex eo peccato et causa peccati ad hoc quoque perducti sunt ut ad cultum serpentium et volucrum laberentur. Sed quia per hanc etiam caecitatem usque ad immundiliam et carnis contumelias ceciderunt, ipsa infidelitatis eorum caecitas praecedentiintellectui et peccatum estet poena peccati subsequenti vero immunditiæ peccatum factum est et causa peccati. Hoc autem nobis cum tremore considerandum est. quomodo justus et omni potens Deus, cum præcedentibus peccatis irascitur, permittit ut cæcata mens etiam in aliis labatur; ut qui prius sciendo rebelles sunt, postmodum ut nesciant excaecentur, sicut de eisdem infidelibus et lubricis, qui cognoscentes Deum, non sicut Deum glorificaverunt paulo post additur: Tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant ea quæ non conveniunt. Quia enim glorificare noluerunt quem cognoverunt, reprobo sensui traditi, ad hoc relicti sunt ut nescirent etiam pensare mala quæ faciebant. Et qui cognoscentes Deum, peccatum superbiae intelligendo commiserunt, caecantur etiam ne intelligant quod admittunt. Prioris ergo peccati merito peccatorum subsequentium fovea tegitur, ut qui malum sciens perpetrat, deinceps juste in aliis etiam nesciens cadat.