Latin
Part 2, Book 6, Chapter 10
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.10
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. xxix. n, 62, 63.) JacLatum semen in terra post pluviam gelu premitur: quo foras citius apparere repellitur, eo intus fecundius radicatur, et quo ve'aturprogredi, cogitur multiplicari, quia cum ab immaturo ortu restringitur, in conceptionis suae tarditate laxatum ad fructum uberius impletur. Sic Dominus miro modo pectoris nostri ad suscipienda verbi semina prius per occultae gratiae pluviam infundit, etpostmodum ne in conceptis virtutibus immoderatius profluat, disciplina intimæ dispensationis, quasi glacie premit; ut quam accepta gratiæ pluvia irrigat, etiam disciplinae rigor astringat, ne si autantequam debeat aut plusquam necesse est conceptas virtutes proferat, fruges in herbam vertat. Si enim viri justi antequam debent aut plusquam debent proficiant, per profectus sui magnitudinem in elationis defectum cadunt. Videamus, Paulus infusa terra, quanta disciplinae glacie prematur, dum ait; Velle adjacet mihi, perficere autem bonutn non invenio. Qui enim velle habere se asserit, jam perinfasionem gratiae, que in se lateant semina ostendit. Sed dum perticere bonum non invenit, profecto indicat quanta illum dispensationis supernae glacies premat. Amista glacies eorum corda non presserat quibus dicebat, ut non quæunque vultis illa faciatis (Galat. v, 17)? Ac si aperte diceret: Occulta cordis vestri semina jam prodire in frugem quaerunt, sed superni moderaminis gelu premuntur, ut tanto post fecundius exeant, quanto divini judicii prementia pondera patientius portant.