Latin
Part 2, Book 6, Chapter 9
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.9
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. XIX, num. 49.) Justinequaquam sunt in terrenis studiis fortes, et in cœlestibus debiles, sed longius atque distantius studiosos se Deo exhibent, quam saeculo fuisse meminerunt. Nam cum quibusdam per praedicatorem nostrum beatum Paulum dicitur: Humanum dico, propter infirmitatem carnis vestræ: sicut exhibuistis membra vestra servire immunditiæ, et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servire justitiæ in sanctificationem; eorum procul dubio infirmitati condescenditur, ac si eis apertius diceretur: Si nequaquam amplius potestis, saltem tales estote in fructu bonorum operum, quales fuistis dudum in actione vitiorum, ne debiliores vos habeat sancta libertas, haeredes, quos in carne validos habuit usus terrenæ voluptatis.