Latin
Part 2, Book 6, Chapter 10
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.10-5
Unproofread scanNot analysed yet
(Lib. i, in Ezech. ,homil. 2, num. 21.) Postr esurrectionem erit similitudo Domini nostri Jesu Christi in cordibus nostris, et similitudinem illius etiam corpora nostra percipient in contiguratione. Erunt enim tunc electorum corpora claritati dominici corporis configurata. Quae etsi æqualitatem gloriæ ejus non habent per naturam, similitudinem tamen configurationis habebunt per gratiam.