Latin
Part 2, Book 6, Chapter 10
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.10-7
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. VII, num. 28.) Deum quem non videt quomodo potest diligere? Duo sunt præcepta charitatlis: Dei amor et proximi; per amorem Dei, amor proximi gignitur, et per amorem proximi, amor Dei nutritur. Nam qui Deum amare negligit, profecto diligere proximum nescit. Ei tunc plenius in Dei dilectione proficimus, si in ejusdem dilectionis gremio prius proximi charitate lactamur. Quia enim amor Dei amorem proximi generat, dicturus per legem Domiuus: Diliges proximum, præmisit, dicens: Diliges Dominum Deum tuum (Deut. VI, 5); ut scilicet ID terra pectoris nostri prius amoris sui radicem figeret, quatenus per ramos postmodum dilectio fraterna geminaret Kt rursum, quia amor Dei ex proximi amore calescit testatur Joannes, qui increpat, dicens: Qui non diligit fratrem suum quetn,,. tet: Deum quem non videt, quomodo potest diligere? Quæ tamen divina dilectio per timorem nascitur, sed in affectum crescendo permutatur.