Latin
6.11.1 to 6.11.26
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.11.1-26
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. x, num. 8; lib. II in Ezech. ,hom 9, nom. 2.) Charitas ad cuncta virtutum facta dilatatur, quæ a duo bus quidem praeceptis incipit, sed se ad innumera extendit. Hujus namque legis initium dilectio Dei est, ac dilectio proximi; de qua dilectione Joannea dicit: Et hoc mandatum habemus a Deo, ut qui diligit Deum, diligat et fratrem suum. Sed Dei dilectio per tria distinguitur; quia ex toto corde, ex tota anima, et ex tota fortitudine diligi Conditor jubetur. Oua in re notandum est quod divinus sermo. cum Deum diligi praecipit, non solum narrat ex quo, sed etiam informat ex quanto, cum subjungit, ex toto: ut videlicet qui perfecte Deo placere desiderat, sibi de se nibil relinquat. Proximi autem dilectio ad duo præcepta derivatur, cum et per quendam justum dicitor: Quod ab alio tibi odis fieri, vide ne tu atteri facias (Tob. IV, 16). Et per semetipsam Vpritasdicit: Quas vultis, ut faciant vobis homines, ita et vos facite illis (Matth. VII, 12); quibus duobus, scilicet utriusque Testamenti mandatis per unum malitia compescitur per aliud benignitas prærogatur, ut malum quod pati non vult, quisque non faciens, cesset a nocendi opere. Et rursum bonum quod sibi fieri appetit impendens, erga utilitatem proximi se exerceat ex benignitate. Sed hæc nimirum duo dum sollicita intentione cofitantur, cor ad innumera virtutum ministeria tenditur; ne vel ad inferenda quae non debet desideriis inquieta mens ferveat, vel erga exhibenda quæ debet otio resoluta torpescat. Nam cum cavet tUeri facere quod nequaquam vult ab altero ipsa tolerare, sollicita se intentione circumpicit, ne superbia elevet, et usque ad despectum proximi animum dejiciens exaltet; ne ambino cogitationem laniet; cumque hanc ad aliena appetenda dilatat, angustet; ne cor luxuria polluat, et subjectum desidenis per illicita corcumpat;