Latin
Part 2, Book 6, Chapter 11
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.11-7
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib XVIII, num. 92). Cum ad ipsum fontem vitæ, Creatorem nostrum, venerimus, erit nobis delectabiliter impressa sitis simul et satietas, sed longe ab ista siti necessitas, et longe a satietate fastidium, quia sitientes satiabimur, et satiati sitiemus. Videbimus ergo Deum ipsum, qui erit præ-. mium laboris nostri, ut post mortalitatis hujus tenebras accessa ejus luce gdudeamus. Sed cum ejus lucem dicimus accessam, obsistit animo quod Paulus dicit: Qui lucem habitat inacessibilem, quem vidit nullus hominum, sed nec videre potest. Ecce rursum audio quod Psalmista ait: Accedite ad eum, et illuminamini (Psal. XXX in, 6). Quomodo igitur accedendo illuminamur, si ipsam lucem qua illuminari possumus non videmus? Si vero accedendo ad eum, ipsam qua illuminamur lucem videmus, quomodo inaccessibilis esse perhibetur? Qua in re pensaodum est quod inaccessibilem dixit, non omni homini sed humana sapienti. Scriptura quippe sacra omnes carnalium sectatores humanitatis nomine notare solet. Unde idem apostolus quibusdam discordantibus dicit: Cum enim inter vos sit zelus et contenlio, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis (II Cor. III, 3)? Et unde alibi testimonium protulit; Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor i hominis ascendit quæ præparavit Deus diligentibus se (I Cor. II, 9). Ktcum hoc Dominus dixisset absconditum, mox subdidit: Nobis autem revelavit Deus per spiritum suum (Ibid.) ,ipsum se ab hommis vocatione discernens qui raptus supra hominem divina jam saperet. Ita enim hoc loco cum lucem Dei inaccessibilem perhibet, ut ostenderet quibus, subdidit: Quem vidit nullus hominum, sed nec videre potest more suo homines vocans omnes humana sapienles, quia qui divina sapiunt videlicet supra homines sunt. Deum igitur per caelestem couversationem videbimus, si supra homines esse mereamur. Quae nimirum visio nunc fide inchoatur, sed tunc in specie perficitur, quando coæternam Deo sapientiam, quam modo per ora praedicantium quasi per decurrentia tlumina sumimus, in ipso suo fonte bibemus.