Latin
Part 2, Book 6, Chapter 12
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.12-5
Unproofread scanNot analysed yet
(Regul. pastor. part. III, cap. 2.) Superbis divitibus inferre me um contra eationem debemus, sicut Paulus dicit discipulo de divitibus: Divitibus hujus Sæculi præcipe non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum suarum. Ubi notandum valde est quod humilitatis doctor memoriam divitum faciens non ait: Roga, sed præcipe, quia etsi impendenda est pietas infirmitati, honor tamen non debetur elationi. Talibua ergo rectum quod dicitur, tanto rectiusjubetur, quanto et rebus transitoriis altitudine cogitationis intumescunt, De his in Evangelio dicit Dominus: Vas vobis divitibus qui habetis consolationem vestram (Luc. VI, 24). Quia enim quæ suntaeterna gaudia nesciunt, ex praesentis vitae abundantia consolantur. Offerendus est ergo apraedicatoribus timor divitibus, quos consolatio gloriae temporalis extollit, ut cognoscant quia divitias quas conspiciunt tenere nequaquam possunt.