Latin
Part 2, Book 6, Chapter 11
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.11-9
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. IV, num. 61.) Per aurum sapientia intelligitur, de qua per alomonem dicitur: Thesaurus desiderabilis requiescit in ore sapientis (Prov. XXI, 20). Aurum nempe sapientiam vidit, quam thesaurum vocavit. Quae recte auri appellatione signatur, quia sicut auro temporalia, ita sapientia bona aeterna mercantur. Quia igitur aliquando per aurum sapientia intelligitur, praedicatori Laodiceæ ab angelo dicitur: Suadeo tibi emere a me aurum ignitum. Aurum quippe enimus cum accepturi sapientiam prius obedientiam praebemus: ad quem videlicet contractum nos quidem Sapiens excitat, dicens: Concupisti sapientiam, serva mandata, et Dominus præbebit illam tibi (Eccli. I, 33).