Latin
Part 2, Book 6, Chapter 10
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.10-8
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. XXXIV, num. 6.) Egestas reproborum pro rie dicitur, qui dum vitiis replentur, virtutum divitiis vacuantur. Quibus saepe contingit ut per elationis dementiam sublevati. dum ruine suae damna non considerant, esse se etiam a bonis actionibus inopes non agnoscant. Unde voce angeli praedicatori Laodiceæ dicitur: Dicis, Quod dives lUna, II locupletatus, et nullius egeo: et nescis quia tu es miser,et pauper, et cœcus, et nudus. Quasi divitem seasserit qui se per arrogantiam extollit, sed pauper. caecus et nudus arguitur. Pauper ulique. quia virtutum divitias non habet. Caecus, quia nec paupertatem quam patitur videt. Nudus, quia primam stolam perdidit; sed pejus, quia se nec perdidisae cognoscit.