Latin
6.11.42 to 6.11.57
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.11.42-57
Unproofread scanNot analysed yet
Charitas igitur si mentem plene ceperit, hanc ad innumera opera multiformiter accendit. Est itaque in dilectione Dei necessario tenenda fides et vita; in dilectione vero proximi debet summopere patientia et benignita8 custodiri. Est enim in dilectione Dei necessaria fides et vita, quia videlicet scriptum est: Fides sine operibus mortua est (Jacob. II, 26); probatio ergo dilectionis exhibitio est operis. Hinc Joannea in epistola sua dicit: Qui dicit, quia diligo Deum et mandataejus non custodit, mendax est (I Joan. IV, 20. 4; . Verc enim diligimus, si ad mandata ejus nos a nostris voluptaiibus coarctamus. Nam qui adhucper illicita desideria defluit, profecto Deum non amat, quia ei in sua voluptate contradicit. Est autem in dilectione proximi nobis patientia et benignitas cooservanda, quia de eadem dilectione scriptum est: Charitas patiens est, benignas est (/Cor. XIII. 4); patiens scilicet, ut illata a proximis mala æquanimiter portet; benigna autem, ut sua bona proximis desiderabiliter impendat.