Latin
Part 2, Book 6, Chapter 12
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.12
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job. lib. xiv, num. 72.) Justi gaudium suum in coelis ponunt, eorumque conversatio in coelis est; et cum in carne sunt, adhuc quasi in carne jam non sunt, quia nulla carnis delectatione pascuntur. Undequibusdam dicitur: Vos autem non estis in carne, sed in spiritu. Neque enim in carne non erant qui magistri epistolas et exhortationis eloquia suscipiebant, sed quasi jam non in carne esse est de amore carnalium nihil habere.