Latin
Part 2, Book 6, Chapter 13
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.13
Unproofread scanNot analysed yet
(Homil. 24. in Evang. ,n. 6.) Meminisse debemus, quid de sancto Spiritu dicat beatus Paulus: Si quis spiritum Christi non habet, hic non est ejus. Quasi quidam titulus est divinæ possessionis iste spiritus amoris. Nunquid spiritum Chrisli habetiis cujusmentem odia dissipant, elatio inflat, ira usque ad divisionem mentis exasperat, avaritia cruciat, luxuria enervat? Pensate qui sit spiritus Christi. Profecto ille qui facit amicos et inimicos diligit, terrena despicit, pro coelestibus æstuari, carneni propter vitia conteri, mentem a concupiscentiis frenari. Si ergo vultis jus cognoscere possessionis Dei personam perpendite possessoris nosti. Ecce enim quod diximus voce vendica Paulus clamat: Si quis spiritum Christi non habet, hic non est ejus. Ac si aperte dicat: Qui nunc Deo inhabitante non regitur de divinaeclaritatisspecie postmodum non laetatur.