Latin
Part 2, Book 6, Chapter 15
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.15
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. VIII, num. 14.) Electi quique cum hujusmodi adversa patiuntur, cum inhonestates, contumelias, rerum damna, cruciatus corporis tolerant, esse gravia quibus exercentur pensant; sed cum mentis oculum ad aeternae patriæ considerationem tendunt, ex comparatione praemii, quam sit leve quod patiuntur inveniunt. Quod enim valde esse importabile ex dolore ostenditur, consideratione provida ex remuneratione levigatur. Hinc est quod Paulus semper seipso robustior contra adversa erigitur, quia nimirum finem sui operis praestolatur. Grave namque quod sustinet æstimat, sed hoc leve per praemii considerationem pensat. Ipse quippe quam sit grave quod patitur, indicat: Qui in carceribus abundantius, in plagis supra modun, in mortibus frequenterse fuisse testatur: qui a Judæis quinquies quadragenas una minus accepit: qui ter virgil cœsus, semel lapidatus est, ter naufragium passus nocte et die in profundo maris fuit: qui pericula flumanum, latronum, ex genere, ex gentibus, in civitate in solitudine, in mari, in falsis fratribus pertulit: qui in labore, et ærumna, in jejuniis multis, in fame et siti, in frigore et nuditate laboravit: qui foris pugnas, intus timore, sustinuit (II Cor. XI, 23 seq.) :qui ultra vires gravatum se esse asserit, dicens: Supra modum gravati sumus, supra virtutem, ita ut tæderet nos etiam vivere (II Cor. I, 8). Sed quomodo remunerationis linteo sudorem tanti laboris tergat ipse de-. nuntiat, nuctiat, dicens: Existimo quod non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quæ revelabitur in nobis. Finem itaque operis praestolatur, et dum profectum remunerationis considerat, vile aestimat quod pene deficiens laborat.