Latin
Part 2, Book 6, Chapter 14
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.14
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. xi, num. 55.) Judaicus populus servusfuit, qui non amore filii obsequebatur Domino, sed timore servili. Lex namque sub ullionis persecutione populum tenuit, ut quisquis sub illa peccaret protinus morte puniretur, nec Israelitica plebs ex amore, sed Domino serviebat ex timore. Nunquam autem impleri justitia potest per timorem, quia juxta Joannis vocem: Perfecta charitas foras mittit timorem (I Joan. iv, 10). Paulus ergo filios adoplionis consolatur, dicens: Non accepistis spiritum servitutis iterum in timore: sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba, Pater. Justusenim esse non valet in conspectu Dei qui ei non per dilectionem sed per formidinem servit.