Latin
Part 2, Book 6, Chapter 15
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.15-2
Unproofread scanNot analysed yet
(Regul, pastor. part. III, c. 8.) Nonnunquam protervi dum corriguntur, et se vitium minime perpetiare cognoscunt, compendiosius ad correptionem veniunt, si alterius culpae manifestioris et ex latere requisitæ improperio confundantur, ut ex eo quod defendere nequeunt cognoscant se tenere improbe quod defendunt. Unde cum roterve Paulus Corinthios adversurn se invicem videret inflatos, alius Apollo, alius Pauli, alius Cephae, alius Christi se esse diceret, incesti culpam in medium deduxit quæ apud eos et perpetrata fuerat et incorrecta remanebat, dicens: A uditur inter vos fornicatio, et talis fomicatio qualis nec inter gentes: ita ut uxorem patris quis habeat; et vos inflati estis, et non magis luctum habuistis, ut tolleretur de medio vestrum qui hoc opus fecit? Ac si aperte dicat: Quid vos per proterviam hujus,vel illius esse dicitis, qui per dissolutionem negligentiæ, nullius esse monstratis? Tunc etiam prolervos melius corrigimus, cum ea quæ bene egisse credunt male acta monstramus, ut unde adepta gloria creditur inde utilis confusio subsequatur.