Latin
6.16.1 to 6.16.24
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.16.1-24
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. XIX, num. 42; Regul. Pastor. part. n, cap. 2.) A subjectis inferiora gerenda sunt a rectoribus vero summa cogitanda, ut scilicet oculum qui providendis gressimus præeminet cura pulveris non obscuret. Caput namque subjectorum sunt cuncti qui praesunt, et ut recta pedes valeant itinera capere, hæc proculdubio caput debet ex alto providere, ne a profectus sui itinere pedes torpeant, cum curvata rectitudine corporis sese caput ad terram declinat. Hinc Moyses qui cum Deo loquitur. Jetro alienigenæ reprehensione judicatur, quod terrenis populorum negotiis stulto labore deserviat (Exod. XVIII). Cui et consilium mox praebetur ut pro se alios ad jurgia dirimenda constituat, et ipse liberius ad erudiendos populos spiritualium arcana cognoscat. Hinc Paulus religiosorum mentes a mundi consortio contestando, ac potius conveniendo suspendit, dicens: Nemo militans Deo, implicat se negotiis scecularibus, ut ei plareat cui se probavit (II Tim. II, 4). Hinc Ecclesiae rectoribus et vacandi studia praecipit, et consulendi remedia ostendit, dicens Sæcularia igitur judicia si habueritis, contem. ptibiles qui sunt in Ecclesia, illos constituite ad judicandum(l Cor. VI,5): ut ipsi videlicet dispensationibus terrenis inserviant quos dona spirituatia non exornant. Ac si apertius dicat: Qui minoris mereti sunt in Ecclesia, et nullis magnorum donorum virtutibus pollent, ipsi de terrenis negotiis judicent, quatenus per quos magna nequeunt, bona minora suppleantur quia penetrare nequeunt intima, saltem foris operentur necessaria. Quos et contemptibiles nominat, et tamen sapientes vocat, cum dicit: Sic non est sapiens quisquam inter vos, qui possit judicare fratrem suum. Qua ex re quid colligitur, nisi ut hi terrenas causas examinent qui exteriorum rerum sapientiam perceperunt? Qui vero spiritualibus donisdilati sunt, profecto non debent terrenis negotiis implicari, ut dum non coguntur inferiora bona disponere, exercitati valeant bonis superioribus deservire.