Latin
Part 2, Book 6, Chapter 16
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.16-2
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. XIX, num. 20.) Omnes sancti foris se intusque circumspiciunt, et vel reprehendendos se exterius vel iniquos se interius videri invisibiliter timent. Hine est quod animalia quæ per Joannem videntur, in circuitu et intus plena oculis esse memorantur. Quisquis enim exteriora sua honeste disponit, sed interiora negligit, in circuitu oculos habet, sed intus non habet. Sancti vero omnes, quia et exteriora sua circumspiciunt, ut bona de se exempla fratribus præbeant, et interiora sua vigilanter attendunt, quia sese irreprobabiles interni judicis obtutibus parant, et in circuitu oculos et intus habere perhibetur.