Latin
Part 2, Book 6, Chapter 17
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.17-4
Unproofread scanNot analysed yet
(Lib. it, in Ezech. ,homil. 4, n. 7.) Considerandum est quod una fuit fides veterum ac novorum Patrum, et omnipotentem Deum Trinitatem esse crediderunt. Ecce Joannes in revelatione sua dicit quatuor animalia in coelo clamantia: Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus omnipotens. Ut enim personarum Trinitas monstraretur: tertio Sanctus dicitur. Sed ut una esse substantiæ Trinitatis appareat, non Domini Dei sed Dominus esse perhibetur. Quod David quoque similiter sentiens, ait: Benedicat nos Deus, Deus noster, benedicat nos Deus (Psal. LXVI, 8). Qui cum tertio dixisset Deus, ut unum hunc esse ostenderet, subdidit: Et metuant eum omnes fines terree. Paulus quoque loquitur, dicens: Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia (Rom. XI, 36 )Ex ipso, videlicet ex Patre. Per ipsum per Filium. In ipso autem, in Spiritu sancto. Quem ergo ipsum tertio dixisset, manifestans adjunxit: Ipsi gloria in sæcula sæculorum Amen. Qui enim non dixit ipsis, sed ipsi, dicendo ter ipsum distinxit personas; et subjungendo, ipsi gloria, non divisit substantiam.