Latin
6.16.25 to 6.16.34
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.16.25-34
Unproofread scanNot analysed yet
Sciendum est enim quia aliquando in nostris actionibus minora bona praetermittenda sunt pro utilitate majorum. Nam quis ignoret esse boni operis meritum mortuum sepelire? Et tamen cuidam qui ad sepeliendum patrem se admitti poposcerat, dictum est: Sine ut mortui sepeliant mortuos suos: tu autem vade, et annuntia regnum Dei (Luc. ix, 60). Postponendum namque erat obsequium hujus ministerii officio praedicationis, quia illos carnemortuos in terram conderet istos autem anima mortuos ad vitam resuscitaret. Sed inter haec sciendum est quia cum proximorum causis exterioribus qui apte deserviant desunt, debent hi quoque qui bonis spiritualibus pleni sunt eorum infirmitati condescendere, terreisque illorum necessitatibus, in quantum decenter valent, charitatis condescensione servire. Nec taedere debet animum, si sensus ejus contemplationi spiritualium semper intentis, aliquando dispensandis rebus minimis quasi minoratus inflectitur, quando illud Verbum per quod constant omnia creata, ut podesset hominibus, assumpta humanitate voluit paulo minus ab angelis minorari. Quid ergo mirum, si homo se propter hominem attrahit, dum Creator hominum et angelorum formam hominis propter hominem suscepit (Hebr. II)? Nec tamen minoratur sensus cum sic attrahitur, quia quanto subtilius superiora penetrat, tanto humilius pro Conditoris amore nec Inferiora contemnit.