Latin
Part 2, Book 6, Chapter 18
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.18
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib, II, num, 58; Homil. 30, in Evang. ,n. 3.) Spiritus sanctus Græca locutione Paraclitus dicitur, quod Latina consolator vel advocatus interpretatur. Qui idcirco advocatus dicitur, quia pro errore delinquentium apud justitiam Patris intervenit. Consolator autem ideo vocatur, quia de peccati perpetratione mcerentibus, dum spero veniae praeparat, ab afflictione tristitiae mentem levat. Qui unius substantiae cum Patre et Filio exorare pro de linquentibus perhibetur, quoniam eos quos repleverit cxorantes facit. Unde et Paulus dicit: Ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Minor vero est qui postulat quam qui postulatur. Quomodo ergo Spiritus postulare dicitur qui minor non est? Nequaquam igitur postulat qui aequalis eat; sed postulare dicitur, quoniam ad postulandum eos quos repleverit inflammat.