Latin
Part 2, Book 6, Chapter 19
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.19
Unproofread scanNot analysed yet
(Iu exposit. B. Job, lib. xx, num. 62.) In Scriptura sacra quaedam de Deo indigna dicuntur, quae ab humanis in illum qualitatibus trahuntur, dum ad infirmitatis nostrae verba descenditur. Dicitur enim praescius, sicut de illo ait Apostolus: Quos præscivit et prædestinavit conforme? fieri imaginis Filii sui; cum praescientia non possitesse in Deo Præscire enim dicitur qui unamquamque rem antequam veniat videt; et id quod futurum est, priusquam praesens fiat, praevidet. Deus ergo quomodo praescius, dum nulla nisi quae sunt futura praesciantur? Et scimus quia Deo futurum nihil est, ante cujus oculos præterita nulla sunt, praesentia non transeunt, futura non veniunt, quippe quia omne quod nobis fuit et erit in ejus prospectu praesto est, et omne quod praesens est sciri potest potius quam praesciri. Et tamen quia ea quae futura nobis sunt videt, quae tamen ipsi semper praesto sunt, humano modo praescire dicitur, quamvis nequaquam futurum praevideat quod praesens videt. Nam et quae sunt ab aeternitate ejus non ideo videntur quia sunt, sed ideo sunt quia videntur. In Deo ergo nec preterita, nec futura reperiri queunt, sed cuncta mutabilia immutabiliter durant, et quae in seipsis simul existere non possunt, illi simul omnia assistunt, nihilque in illo praeterit quod transit; quia in aeternitate ejus modo quodam incomprehensibili cuncta volumina saeculorum transeuntia manent, currentia stant.