Latin
Part 2, Book 6, Chapter 20
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.20-2
Unproofread scanNot analysed yet
(Curae past. part. III, c. 27; in exposit. B. Job, lib. XII, num. 27; curae past. part. 11, c. 5.) Qui conjugiis non sunt obligati nequaquam sine judicio damnationis misceri se putent vacantibus feminis. Cum enim Paulus fornicationis vitium tot criminibus exsecrandis inseruit,cuju8 sit reatus indicavit, dicens: Neque fornicatores, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles,neque masculorum concubitores,neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces, regnum Dei possidebunt (I Cor. vi, 9 seq.) . Si igitur tentationum procellas cum difficultate salutis tolerant conjugii portum petant. Scriptum quippe est: Melius est nubere quam uri: sine culpa scilicet ad conjugium veniunt, si tamen necdum meliora voverunt. Nam quisquis bonum majus subire proposuit, bonum minus quod licuit illicitum fecit. Scriptum quippe est: Nemo mittens manum suam super aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei (Luc. IX, 62). Qui igitur fortiori studio intenderat, retro respicere convincitur, si relictis bonis amplioribus ad minima retorquetur (ICor. VII, 28). Tribulationem tamen carnis habebunt hujusmodi: tribulationem carnis hic pati possunt etiam qui spiritualiter vivunt. Cur ergo inesse conjugibus carnis tribulatio quasi spiritualiter dicitur, quae etiam a vita spiritualium longe non esse cognoscitur? Ideo scilicet quod hi frequenter majores tribulationes ex carne suscipiunt, qui cernis voluptatibus delectantur et eis insistunt. Considerare autem debent pastores et rectores, quod Paulus, qui in Paradisum dicitur caelique tertii secreta rimatur, et tamen illa invisibilium contemplatione suspensus, ad cubile carnalium mentis aciem revocat, et in occultis suis qualiter debeant conversari dispensat, dicens: Uxori vir debitum reddat, similiter et uxor viro (II Cor. XII, 3). Et Paulo post: Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus,ut vacetis orationi (ICor. vi, 2). Et iterum: Revertimini in idipsum (Vers. 5). Ecce jam cœlestibus secretis inseritur, et tamen per condescensionis viscera carnalium cubile perscrutatur. Et quem sublevatus ad invisibilia erigit hunc miseratus ad infirmantium secreta oculum cordis flectit. Coelum contemplatione transcendit, nec tamen statum carnalium sollicitudine deserit. Similiter rectores et doctores alta contemplatione petentes non debent proximorum infirma despicere, aut infirmis proximorum congruentes non debent alta derelinquere.