Latin
Part 2, Book 6, Chapter 21
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.21-2
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. XV. num. 22; lib. XVI, n. 10.) Exercitati in bonis operibus electi nonnunquam plus student agere quam eis Dominus dignatus est jubere: carnis enim virginitas nequaquam est jussa, sed tantummodo laudata. Nam si illa deberetur nimirum jam conjugium culpa crederetur. Et tamen multi virtute pollent virginitatis, ut videlicet plus impendant obsequio quam acceperunt, praecepto. Et sciendum quod sunt nonnuli hæretici qui ita virginitati carnis student, et nuptias damnent; sicut etiam sunt nonnuli qui ita abstinentiam laudant, ut sumentes alimenta necessaria detestentur, de quibus scriptum per Paulum dicitur: Prohibentium nubere, et abstinere a cibis: quos creavit Deus ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus (1 Tim. IV, 3).