Latin
Part 2, Book 6, Chapter 22
Alulfus Tornacensis, De Expositione Novi Testamenti 6.22-3
Unproofread scanNot analysed yet
(In exposit. B. Job, lib. x, num. 51.) Sciendum est quod justus quisque aut temporalem gtoriam non babet, aut banc sub semetipso frangit si habet, ut honori suo liber emineat, ne ei victus delectatione succumbat. Hinc est enim quod ille praedicator egregius ante humanos oculos apostolatus sui gloriam humiliaverat, qui dicebat: Non usi sumus hac potestate, cum possimus oneri esse ut Christi apostoli, sed facti sumus parvuli in medio vestrum (I 7 hess. u, 1). In die nimirum apud aoditores suos contemptus habebatur, cum dicebat: Epistolæ graves sunt. et fortes: praEsentia vero corporis infirma, et sermo contemptibilis. Quem enim talia dicere posse cognoverant secum communiter vivere non posse judicabant. Dumque eum et humilem vivendo cernerent, et altum sermone pensarent, sua eos elatio compulit ut quem per scripta timuerant per praesentiae verba despicerent. Paulus igitur unde magisterium humilitatis exhibuit inde a rudibus discipulis superbiae contumelias recepit. Horreado enim modo languor superbientium unde detumescere debuit excrevit, dum mens elata carnalium hoc quasi dedignabile repulit quod magister imitabile ostendiL